[113] EPISTOLA XIII.

IOHANNI DRUSIO.

Londinium.

Non evincet morbus, mi DRUSI, ut non scribam: hoc tantum evincet, ut breviter. Nam ego adhuc ex veteri illo morbo langueo nec facile vires aut valetudinem totam recupero, per hanc hiemem. In te amo amorem, qui pariter te impulit ad scribendum & res tuas mihi significandas; cui eae certe curae. Etsi, ut ais, nihil adhuc firmum. Nec tamen ambigo, quin honestus tibi brevi locus apud honestissimam & humanissimam gentem. Ad quam quod me quoque Generosus D. DIERUS evocat: erigit me & recreat tam effusa benevolentia. Sed qui possim hoc tempore & hoc morbo? Alioqui non nego quin jamdiu mihi desiderium, qui pleraque Europae loca vidi, lustrandae tam vicinae & tam laudatae regionis. Quis scit si necessario fiet aliquid hac aestate? Nam res nostrae turbidas, minari nescio quam in propinquo tempestatem videntur, quae eiiciet multos bonos. Videbo & pro me ille DEUS. Interea tu, mi DRUSI per amicissimum nostrum, (ita audeo scribere) DIERUM, Illustrissimo Comiti Leicestrensi, Illustri D. Walsingamo, ingentes dicito gratias: quibus benigne visum hunc adfectum eximium erga ignotum hominem induere: qui haud multum de re literaria meruit nisi volendo. Nam ad divam illam manum, quae audacia mea, si adspirem? Ego vero procul positus, hoc (fas mihi ita dicere) numen veneror: quo clarius nihil natum scio in illo sexu. Vale & nos de rebus tuis serio certiores fac. Reverendo Viro D. WITAKERO si eum vides, salutem: quem amo ex scriptis & miror. Ante omnes Generoso D. EDUARDO DIERO; cum quo caepta mihi hic amicitia, meo quidem animo aeternabit. Leidae. XI. Kal. Decemb. MDLXXXIV.

Tuus ex animo

I. LIPSIUS.